Ovid - Texte

Vertumnus und Pomona

Latein mit Hilfen

Startseite

Impressum     Sitemap

mutatas dicere formas

Wie klangen Ovids Metamorphosen?


Text als PDF-Datei
(125 KB)


Übersetzung

Lateinischer Text


Relief & Mythos


 

Zum Hören 

 
622-653 (lat.)
(3,0 MB)
654-697 (lat.)
(4,1 MB)
698-715 (lat.)
(1,5 MB)
716-732 (lat.)
(1,7 MB)
733-747 (lat.)
(1,3 MB)
748-771 (lat.)
(2,2 MB)

623-653 (dt.)

(2,5 MB)
654-697 (dt.)
(3,2 MB)
698-715 (dt.)
(1,4 MB)
716-732 (dt.)
(1,5 MB)
733-747 (dt.)
(1,2 MB)
748-771 (dt.)
(2,0 MB)



Ov. met. 14,622-771

   Iamque Palātī́nae summam Proca gentis habḗbat:
rēge sub hōc Pōmṓna fuit, quā nūlla Latī́nās
inter hamadrýadās coluit sollértius hortōs
nec fuit arbóreī studiṓsior áltera fētūs;
unde tenet nōmen: nōn silvās illa nec amnēs,
rūs amat et rāmōs fēlī́cia pōma feréntēs.
nec iáculō gravis est, sed adúncā déxtera falce,
quā modo luxúriem premit et spatiántia passim
brácchia conpéscit, fissō modo córtice līgnum

ī́nserit et sūcōs aliḗnō praestat alúmnō.
nec sentī́re sitim pátitur bibulaéque recúrvās
rādī́cis fibrās lābéntibus inrigat undīs.
hīc amor, hoc studium. Véneris quoque nūlla cupī́do est.
vim tamen agréstum métuēns pōmā́ria claudit
intus et accéssūs próhibet refugítque virī́lēs.
quid nōn et Sátyrī, saltā́tibus apta iuvéntus,
fēcḗre et pīnū praecínctī córnua Pānēs
Sīlēnúsque, suīs semper iuvenī́lior annīs,
quīque deus fūrēs vel falce vel ínguine terret,
ut poteréntur eā? sed enim superā́bat amándō
hōs quoque Vertúmnus neque erat fēlī́cior illīs.
ō quótiēns hábitū dūrī messṓris arístās
corbe tulit vērī́que fuit messṓris imā́gō!
témpora saepe gérēns faenō religā́ta recéntī
dēséctum póterat grāmen versā́sse vidḗrī;
saepe manū stímulōs rígidā portā́bat, ut illum
iūrā́ssēs féssōs modo disiūnxísse iuvéncōs.
falce datā frondā́tor erat vītísque putā́tor;
indúerat scālās: lēctū́rum pōma putā́rēs;
mīles erat gládiō, piscā́tor harúndine sū́mptā;
dḗnique per multās áditum sibi saepe figū́rās
répperit, ut cáperet spectā́tae gaúdia fōrmae.
ille étiam pictā redimī́tus témpora mitrā,
innī́tēns báculō, pósitīs ad témpora cānīs,
adsimulā́vit anum: cultṓsque intrā́vit in hortōs
pṓmaque mīrā́ta est 'tantō'-que 'poténtior!' inquit
paúcaque laudā́tae dedit ṓscula, quā́lia numquam
vēra dedísset anus, glaebā́que incúrva resḗdit
suspíciēns pandōs autúmnī póndere rāmōs.
ulmus erat contra speciṓsa niténtibus ūvīs:
quam sóciā póstquam páriter cum  vīte probā́vit,
'at sī stāret' ait 'caelebs sine pálmite truncus,
nīl praeter frondēs, quārē peterḗtur, habḗret;
haec quoque, quae iunctā vītis requiḗscit in ulmō:
sī nōn iuncta  foret, terrae adclīnā́ta iacḗret;
tū tamen exémplō nōn tángeris árboris hūius
concubitū́sque fugis nec tē coniúngere cūrās.
atque útinam vellēs! Hélenē nōn plū́ribus esset
sollicitā́ta procīs nec quae Lapithḗïa mōvit

proélia nec coiūnx nímium tardántis Ulíxis.
nunc quoqe, cum fúgiās āversērísque peténtēs,
mīlle virī cúpiunt et sēmideī́que deī́que
et quaecúmque tenent Albā́nōs nū́mina montēs.
sed tū, sī sápiēs, sī tē bene iúngere anúmque
hanc audī́re volēs, quae tē plūs ómnibus illīs,
plūs, quam crēdis, amō: vulgā́rēs rēice taedās
Vertumnúmque torī sócium tibi sḗlige! prō quō
mē quoque pīgnus habēs: neque enim sibi nṓtior ille est,
quam mihi; nec passim tōtō vagus errat in orbe,
haec loca magna colit; nec, utī pars magna procṓrum,
quās modo vīdit, amat: tū prīmus et últimus illī
ardor eris, sōlī́que suōs tibi dḗvovet annōs.
adde, quod est iúvenis, quod nātūrā́le decṓris
mūnus habet formā́sque aptē fingḗtur in omnēs,
et, quod erit iussus, iúbeās licet ómnia, fīet.
quid, quod amā́tis idem? quod, quae tibi pōma colúntur,
prīmus habet laetā́que tenet tua mū́nera dextrā!
sed neque iam fētūs dēsī́derat árbore dēmptōs
nec, quās hortus alit, cum sūcīs mī́tibus herbās
nec quicquam nisi tē: miserḗre ardéntis et ipsum,
quod petit, ōre meō praeséntem crēde precā́rī !
ultōrḗsque deōs et péctora dūra perṓsam
Īdáliēn memorémque timē Rhamnū́sidis īram.
quōque magis tímeās, (étenim mihi multa vetústās
scīre dedit) réferam tōtā nōtíssima Cŷprō
facta, quibus flectī fácile et mītḗscere possīs.
   Vī́derat ā véteris generṓsam sánguine Teúcrī
Īphis Anaxaretēn, húmilī dē stirpe creā́tus,
vī́derat et tōtīs percḗperat óssibus aestum
luctātúsque diū, postquam ratiṓne furṓrem
víncere nōn pótuit, supplex ad lī́mina vēnit
et modo nūtrī́cī míserum cōnféssus amṓrem,
nē sibi dūra foret, per spēs ōrā́vit alúmnae,
et modo dē multīs blandī́tus cuī́que minístrīs
sollícitā pétiit prōpḗnsum vōce favṓrem;
saepe ferénda dedit blandīs sua verba tabéllīs,
intérdum mádidās lacrimā́rum rōre corṓnās
póstibus inténdit posuítque in lī́mine dūrō
molle latus tristísque serae convī́cia fēcit.
saévior illa fretō surgénte cadéntibus Haedīs,
dū́rior et ferrō, quod Nṓricus éxcoquit īgnis,
et saxō, quod adhūc vīvum rādī́ce tenḗtur,
spernit et inrī́det, factī́sque inmī́tibus addit
verba supérba ferōx et spē quoque fraudat amántem.
nōn tulit inpátiēns longī torménta dolṓris
Īphis et ante forēs haec verba novíssima dīxit:
"
vincis, Anaxaretē, neque erunt tibi taédia tandem
ūlla ferénda meī: laetōs mōlī́re triúmphōs
et Paeā́na vocā nitidā́que incíngere laurō!
vincis enim, moriórque libēns: age, férrea, gaudē!
certe áliquid laúdāre meī cōgḗris erítque,

quō tibi sim grātus, meritúmque fatḗbere nostrum.
nōn tamen ante mihī cūram excessísse meméntō
quam vītam geminā́que símul mihi lūce caréndum est.
nec tibi fāma meī ventū́ra est nū́ntia lētī:
ipse ego, nē dúbitēs, áderō praesḗnsque vidḗbor,
córpore ut exánimī crūdḗlia lū́mina pāscās.
sī tamen, ō súperī, mortā́lia facta vidḗtis,
este meī mémorēs (nihil ultrā língua precā́rī
sústinet) et longō fácite ut narrḗmur in aevō,
et, quae dēmpsístis vītae, date témpora fāmae!"
  
Dīxit, et ad postēs ōrnā́tōs saepe corṓnīs
ūméntēs óculōs et pállida brácchia tollēns,
cum fóribus láqueī religā́ret víncula summīs,
"haec tibi serta placent, crūdḗlis et ínpia!" dīxit
īnseruítque caput, sed tum quoque versus ad illam,
atque onus īnfḗlīx ēlī́sā fauce pepéndit.
icta pedum mōtū trepidántem et multa geméntem
vīsa dedísse sonum est adapértaque iā́nua factum
prṓdidit, exclā́mant fámulī frūstrā́que levā́tum
(nam pater occíderat) réferunt ad lī́mina mātris;
áccipit illa sinū conpléxaque frī́gida nātī
membra suī postquam miserā́rum verba paréntum
ḗdidit et mātrum miserā́rum facta perḗgit,
fū́nera dūcḗbat médiam lacrimṓsa per urbem
lūrídaque ārsū́rō portā́bat membra ferétrō.
forte viae vīcī́na domus, quā flḗbilis ībat
pompa, fuit, dū́raeque sonus plangṓris ad aurēs
vēnit Anaxaretēs, quam iam deus ultor agḗbat.
mōta  tamen "videā́mus" ait "miserā́bile fūnus"
et pátulīs íniit tēctum sublī́me fenéstrīs
vixque bene inpósitum lēctō prospḗxerat Īphin:
dēriguḗre óculī, calidúsque ē córpore sanguis
indúctō pallṓre fugit, cōnā́taque retrō
ferre pedēs haesit, cōnā́ta āvértere vultūs
hoc quoque nōn pótuit, paulā́timque óccupat artūs,
quod fuit in dūrō iam prīdem córpore, saxum.
nēve ea ficta putēs, dóminae sub imā́gine sīgnum
servat adhūc Salamis, Véneris quoque nṓmine templum
Prōspiciéntis habet. – quōrum memor, ō mea, lentōs
pōne, precor, fastūs et amántī iúngere, nýmphē:
sīc tibi nec vērnum nāscéntia frīgus adū́rat
pōma, nec excutiant rápidī flōréntia ventī!'
   Haec ubi nēquī́quam formae deus aptus in  omnēs
ḗdidit, in iúvenem rédiīt et anī́lia dēmit
īnstrūménta sibī tālísque appā́ruit illī,
quālis ubi oppósitās nitidíssima sōlis imā́gō
ēvī́cit nūbēs nūllā́que obstánte relū́xit,
vimque parat: sed vī nōn est opus, inque figū́rā
capta deī nympha est et mū́tua vúlnera sēnsit
.

 








625




630




635




640




645




650




655




660




665




670




675




680




685




690




695




700




705




710




715




720




725




730




735




740




745




750




755




760




765




770

 

Ovid-Galerie: Vertumnus und Pomona

© SPSG Berlin-Brandenburg

Copyright © 2004, Mutatas dicere formas: Ovid-Projekt Berlin/Potsdam