Ovid - Texte

Apoll und Hyacinthus

Latein

Startseite

Impressum     Sitemap

mutatas dicere formas

Wie klangen Ovids Metamorphosen?


Text als PDF-Datei
(80 KB)


Übersetzung

Latein mit Hilfen

Relief & Mythos


 

Zum Hören 

 
162-173 (lat.)
(1,1 MB)
174-195 (lat.)
(2,0 MB)
196-208 (lat.)
(1,4 MB)
209-219 (lat.)
(1,2 MB)

162-173 (dt.)
(1,0 MB)
174-195 (dt.)
(1,8 MB)
196-208 (dt.)
(1,1 MB)

209-219 (dt.)
(0,9 MB)



Ov. met. 10,162-219


   Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,
tristia si spatium ponendi fata dedissent;
qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit
ver hiemem Piscique Aries succedit aquoso,
tu totiens oreris viridique in caespite flores.
te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe
in medio positi caruerunt praeside Delphi,
dum deus Eurotan inmunitamque frequentat
Sparten. nec citharae nec sunt in honore sagittae:
inmemor ipse sui non retia ferre recusat,
non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui
ire comes longaque alit adsuetudine flammas.
iamque fere medius Titan venientis et actae
noctis erat spatioque pari distabat utrimque:
corpora veste levant et suco pinguis olivi
splendescunt latique ineunt certamina disci,
quem prius aërias libratum Phoebus in auras
misit et oppositas disiecit pondere nubes;
reccidit in solidam longo post tempore terram
pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.
protinus inprudens actusque cupidine lusus
tollere Taenarides orbem properabat, at illum
dura repercusso subiecit in †aere† tellus
in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque
quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus
et modo te refovet, modo tristia v
ulnera siccat,
nunc animam admotis fugientem sustinet herbis:
nil prosunt artes; erat inmedicabile vulnus.
ut, siquis violas riguoque papaver in horto
liliaque infringat fulvis horrentia linguis,
marcida demittant subito caput illa gravatum
nec se sustineant spectentque cacumine terram,
sic vultus moriens iacet, et defecta vigore
ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit
‘laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,’
Phoebus ait ‘videoque tuum, mea crimina, vulnus.
tu dolor es facinusque meum; mea dextera leto
inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor.
quae mea culpa tamen? nisi si lusisse vocari
culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.
atque  utinam pro te vitam tecumque liceret
reddere! quod quoniam fatali lege tenemur,
semper eris mecum memorique haerebis in ore.
te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,
flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
tempus et illud erit, quo se fortissim
us heros
addat in hunc florem folioque legatur eodem.’
talia dum vero memorantur Apollinis ore,
ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,
desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
flos oritur formamque capit quam lilia, si non
purpureus color his, argenteus esset in illis.
non satis hoc Phoeb
o est (is enim fuit auctor honoris):
ipse suos gemitus foliis inscribit et AI AI
flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque
durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum
annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.

 








165




170




175




180




180




190




195




200




205




210




215




 

Ovid-Galerie: Apoll und Hyacinthus

© SPSG Berlin-Brandenburg

Copyright © 2004, Mutatas dicere formas: Ovid-Projekt Berlin/Potsdam