Ovid - Texte

Apoll und Hyacinthus

Latein mit Hilfen

Startseite

Impressum     Sitemap

mutatas dicere formas

Wie klangen Ovids Metamorphosen?


Text als PDF-Datei
(98 KB)


Übersetzung

Latein
ischer Text

Relief & Mythos

 

Zum Hören 

 
162-173 (lat.)
(1,1 MB)
174-195 (lat.)
(2,0 MB)
196-208 (lat.)
(1,4 MB)
209-219 (lat.)
(1,2 MB)


162-173 (dt.)
(1,0 MB)
174-195 (dt.)
(1,8 MB)
196-208 (dt.)
(1,1 MB)

209-219 (dt.)
(0,9 MB)



Ov. met. 10,162-219


   Tē quoque, Amyclī́dē, posuísset in aéthere Phoebus,
trī́stia sī spátium pōnéndī fāta dedíssent;
quā licet, aetérnus tamen es, quotiḗnsque repéllit
vēr híemem Piscī́que Áriēs succḗdit aquṓsō,
tū tótiēns óreris viridī́que in caéspite flōrēs.
tē meus ante omnēs génitor dīlḗxit, et orbe
in médiō pósitī caruḗrunt praéside Delphī,
dum deus Eurṓtān inmūnītámque frequéntat
Spartēn. nec cítharae nec sunt in honṓre sagíttae:
ínmemor ipse suī nōn rḗtia ferre recū́sat,
nōn tenuísse canēs, nōn per iuga montis inī́quī
īre comes longā́que alit adsuētū́dine flammās.
iamque ferē médius Tītān veniéntis et āctae
noctis erat spatiṓque parī distā́bat utrímque:
córpora veste levant et sūcō pinguis olī́vī
splendḗscunt lātī́que íneunt certā́mina discī,
quem prius āë́riās lībrā́tum Phoebus in aurās
mīsit et oppósitās disiḗcit póndere nūbēs;
réccidit in sólidam longō post témpore terram
pondus et exhíbuit iūnctam cum vī́ribus artem.
prṓtinus inprū́dēns āctúsque cupī́dine lūsūs
tóllere Taenáridēs orbem properā́bat, at illum
dūra repercússo subiḗcit in †ā́ere† tellūs
in vultūs, Hyacínthe, tuōs. expálluit aeque
quam puer ipse deus conlāpsṓsque éxcipit artūs
et modo tē réfovet, modo trī́stia vúlnera siccat,
nunc ánimam admṓtīs fugiéntem sústinet herbīs:
nīl prōsunt artēs; erat inmedicā́bile vulnus.
ut, sīquis víolās riguṓque papā́ver in hortō
́liaque īnfríngat fulvīs horréntia linguīs,
márcida dēmíttant súbitō caput illa gravā́tum
nec sē sustíneant specténtque cacū́mine terram,
sīc vultus móriēns iacet, et dēfécta vigṓre
ipsa sibi est ónerī cervīx umerṓque recúmbit.
‘lā́beris, Oebálidē, prīmā fraudā́te iuvéntā,’
Phoebus ait ‘videṓque tuum, mea crī́mina, vulnus.
tū dolor es facinúsque meum; mea déxtera lētō
īnscrībénda tuō est. ego sum tibi fū́neris auctor.
quae mea culpa tamen? nisi sī lūsísse vocā́rī
culpa potest, nisi culpa potest et amā́sse vocā́rī.
atque útinam prō tē vītam tēcúmque licḗret
réddere! quod quóniam fātā́lī lēge tenḗmur,
semper eris mēcum memorī́que haerḗbis in ōre.
tē lyra pulsa manū, tē cármina nostra sonā́bunt,
flōsque novus scrīpt
ō gémitūs imitā́bere nostrōs.
tempus et illud erit, quō sē fortíssimus hērōs
addat in hunc flōrem foliṓque legā́tur eṓdem.’
tā́lia dum vērō memorántur Apóllinis ōre,
ecce cruor, quī fūsus humō sīgnā́verat herbās,
dḗsinit esse cruor, Tyriṓque niténtior ostrō
flōs óritur fōrmámque capit quam lī́lia, sī nōn
purpúreus color hīs, argénteus esset in illīs.
nōn satis hoc Phoebō est (is enim fuit auctor honṓris):
ipse suōs gémitūs fóliīs īnscrī́bit et AI AI
flōs habet īnscrī́ptum, fūnéstaque líttera ducta est.
nec genuísse pudet Spartēn Hyacínthon, honórque
dūrat in hoc aevī, celebrándaque mōre priṓrum

ánnua praelā́tā rédeunt Hyacínthia pompā.

 








165




170




175




180




180




190




195




200




205




210




215




 

Ovid-Galerie: Apoll und Hyacinthus

© SPSG Berlin-Brandenburg

Copyright © 2004, Mutatas dicere formas: Ovid-Projekt Berlin/Potsdam