Ovid - Texte

Jupiter und Kallisto

Latein

Startseite

Impressum     Sitemap

mutatas dicere formas

Wie klangen Ovids Metamorphosen?


Text als PDF-Datei
(90 KB)


Übersetzung
(
M. u. S. Bernart)


Übersetzung

Latein mit Hilfen

Relief & Mythos


 

Zum Hören 

 
401-421 (lat.)
(2,0 MB)
422-440 (lat.)
(1,7 MB)
441-452 (lat.)
(1,1 MB)
453-465 (lat.)
(1,2 MB)

466-488 (lat.)
(2,0 MB)
489-507 (lat.)
(1,6 MB)

401-421 (dt.)
(1,6 MB)
422-440 (dt.)
(1,6 MB)
441-452 (dt.)
(1,0 MB)
453-465 (dt.)
(1,1 MB)
466-488 (dt.)
(1,7 MB)
489-507 (dt.)
(1,4 MB)



Ov. met. 2,401-507

   At pater omnipotens ingentia moenia caeli
circuit et, ne quid labefactum viribus ignis
corruat, explorat, quae postquam firma suique
roboris esse videt, terras hominumque labores
perspicit; Arcadiae tamen est inpensior illi
cura suae, fontesque et nondum audentia labi
flumina restituit, dat terrae gramina, frondes
arboribus laesasque iubet revirescere silvas.
dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina
haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.
non erat huius opus lanam mollire trahendo
nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
vitta coercuerat neglectos alba capillos
et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
miles erat Phoebes, nec Maenalon attigit ulla
gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est!
   Ulterius medio spatium sol altus habebat,
cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;
exuit hic umero pharetram lentosque retendit
arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat
et pictam posita pharetram cervice premebat.
Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
‘hoc certe furtum coniunx mea nesciet’ inquit,
‘aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!’
protinus induitur faciem cultumque Dianae
atque ait: ‘o comitum, virgo, pars una mearum,
in quibus es venata iugis?’ de caespite virgo
se levat et ‘salve numen, me iudice’ dixit,
‘audiat ipse licet, maius Iove.’ ridet et audit
et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,
nec moderata satis nec sic a virgine danda.
qua venata foret silva, narrare parantem
inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.
illa quidem contra, quantum modo femina posset,
(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses!),
illa quidem pugnat; sed quem superare puella,
quisve Iovem poterat superum? petit aethera victor
Iuppiter, huic odio nemus est et conscia silva,
unde pedem referens paene est oblita pharetram
tollere cum telis et, quem suspenderat, arcum.
   Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum
Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit
et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;
sed postquam pariter nymphas incedere vidit,
sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.
heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!
vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,
iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,
sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur.
orbe resurgebant lunaria cornua nono,
cum dea venatu fraternis languida flammis,
nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens
ibat et attritas versabat rivus harenas:
ut loca laudavit, summas pede contigit undas;
his quoque laudatis ‘procul est’ ait, ‘arbiter omnis;
nuda superfusis tingamus corpora lymphis!’
Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt,
una moras quaerit: dubitanti vestis adempta
est;
qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
adtonitae manibusque uterum celare volenti
‘i procul hinc’ dixit ‘nec sacros pollue fontes!’
Cynthia deque suo iussit secedere coetu.
   Senserat hoc olim magni matrona Tonantis
distuleratque graves in idonea tempora poenas.
causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.
quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,
‘scilicet hoc etiam restabat, adultera’ dixit,
‘ut fecunda fores, fieretque iniuria partu
nota, Iovisque mei testatum dedecus esset!
haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,
qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.’
    Dixit et adversam prensis a fronte capillis
stravit humi pronam; tendebat bracchia supplex:
bracchia coeperunt nigris horrescere villis
curvarique manus et aduncos crescere in ungues
officioque pedum fungi laudataque quondam
ora Iovi lato fieri deformia rictu;
neve preces animos et verba precantia flectant,
posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque
plenaque terroris rauco de gutture fertur;
mens antiqua manet (facta quoque mansit in ursa),
adsiduoque suos gemitu testata dolores
qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,
ante domum quondamque suis erravit in agris!
a! quotiens per saxa canum latratibus acta est
venatrixque metu venantum territa fugit!
saepe feris latuit visis, oblita, quid esset,
ursaque conspectos in montibus horruit ursos
pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
   Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,
Arcas adest ter quinque fere natalibus natus
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
incidit in matrem, quae restitit Arcade viso
et cognoscenti similis fuit
. ille refugit
inmotosque oculos in se sine fine tenentem
nescius extimuit propiusque accedere aventi
vulnifico fuerat fixurus pectora telo.
arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque
sustulit et pariter raptos per inania vento
inposuit caelo vicinaque sidera fecit.

 









405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505


Ovid-Galerie: Jupiter und Kallisto

© SPSG Berlin-Brandenburg

Copyright © 2004, Mutatas dicere formas: Ovid-Projekt Berlin/Potsdam