Ovid - Texte

Jupiter und Kallisto

Latein mit Hilfen

Startseite

Impressum     Sitemap

mutatas dicere formas

Wie klangen Ovids Metamorphosen?


Text als PDF-Datei
(110 KB)


Übersetzung
(
M. u. S. Bernart)


Übersetzung

Lateinischer Text

Relief & Mythos


 

Zum Hören 

 
401-421 (lat.)
(2,0 MB)
422-440 (lat.)
(1,7 MB)
441-452 (lat.)
(1,1 MB)
453-465 (lat.)
(1,2 MB)

466-488 (lat.)
(2,0 MB)
489-507 (lat.)
(1,6 MB)

401-421 (dt.)
(1,6 MB)
422-440 (dt.)
(1,6 MB)
441-452 (dt.)
(1,0 MB)
453-465 (dt.)
(1,1 MB)
466-488 (dt.)
(1,7 MB)
489-507 (dt.)
(1,4 MB)



Ov. met. 2,401-507

   At pater omnípotēns ingéntia móenia caelī
círcuit et, nē quid labefáctum vī́ribus īgnis
córruat, explṓrat, quae postquam firma suī́que
rṓboris esse videt, terrās hominúmque labṓrēs
pérspicit; Arcádiae tamen est inpḗnsior illī
cūra suae, fontḗsque et nōndum audéntia lābī
flū́mina restítuit, dat terrae grā́mina, frondēs
arbóribus laesā́sque iubet revirḗscere silvās.
dum redit itque fréquēns, in vírgine Nōnacŕīnā
haesit, et accéptī caluḗre sub óssibus īgnēs.
nōn erat hūius opus lānam mollī́re trahéndō
nec pósitū variā́re comās; ubi fī́bula vestem,
vitta coercúerat neglēctōs alba capíllōs
et modo lēve manū iáculum, modo sū́mpserat arcum,
mīles erat Phoebēs, nec Máenalon áttigit ūlla
grātior hāc Tríviae; sed nūlla poténtia longa est!
   Ultérius médiō spátium sōl altus habḗbat,
cum subit illa nemus, quod nūlla cecī́derat aetās;
éxuit hīc úmerō pháretram lentṓsque reténdit
arcūs inque solō, quod tḗxerat herba, iacēbat
et pictam pósitā pháretram cervī́ce premḗbat.
Iúppiter ut vīdit fessam et custōde vacántem,
'hoc certē fūrtum coniūnx mea nésciet’ inquit,
‘aut sī rescíerit, sunt, ō sunt iūrgia tantī!’
prṓtinus indúitur fáciem cultúmque Diā́nae
atque ait: ‘ō cómitum, virgō, pars ūna meārum,
in quibus es vēnā́ta iugīs?’ dē cáespite virgō
sē levat et ‘salvē nūmen, mē iū́dice’ dīxit,
aúdiat ipse licet, māius Iove.’ rīdet et audit
et sibi praeférrī sē gaudet et ṓscula iungit,
nec moderā́ta satis nec sīc ā vírgine danda.
quā vēnā́ta foret silvā, narrā́re parántem
ínpedit ampléxū nec sē sine crī́mine prōdit.
illa quidem contrā, quantum modo fḗmina posset,
(adspícerēs útinam, Sātúrnia, mītior essēs!),
illa quidem pūgnat; sed quem superā́re puélla,
quisve Iovem póterat súperum? petit áethera victor
Iúppiter, hūic ódiō nemus est et cṓnscia silva,
unde pedem réferēns paene est oblīta pharétram
tóllere cum tēlīs et, quem suspénderat, arcum.
    Ecce, suō comitā́ta chorō Dictýnna per altum
Máenalon ingrédiēns et caede supérba ferārum
ádspicit hanc vīsámque vocat: clāmā́ta refū́git
et tímuit prīmō, nē Iúppiter esset in illa;
sed postquam páriter nymphās incḗdere vīdit,
sēnsit abésse dolōs numerúmque accéssit ad hārum.
heu! quam diffícile est crīmen nōn prṓdere vultū!
vix óculōs attóllit humō nec, ut ante solḗbat,
iūncta deae láterī nec tōtō est ā́gmine prīma,
sed silet et laesī dat signa rubṓre pudṓris;
et, nisi quod virgō est, póterat séntīre Diāna
mīlle notīs culpam; nymphae sēnsísse ferúntur.
orbe resurgḗbant lūnā́ria córnua nōnō,
cum dea vēnā́tū frātérnīs lánguida flammīs,
nacta nemus gélidum, dē quō cum múrmure lābēns
ībat et attrī́tās versā́bat rīvus harḗnās:
ut loca laudā́vit, summās pede cóntigit undās;
hīs quoque laudā́tīs ‘procul est’ ait, ‘árbiter omnis;
nūda superfū́sīs tingā́mus córpora lymphīs!’
Párrhasis ērúbuit; cūnctae vēlāmina pōnunt,
ūna morās quaerit: dubitántī vestis adḗmpta est;
quā pósitā nūdō pátuit cum córpore crīmen.
adtónitae manibúsque úterum cēlāre voléntī
‘ī procul hinc’ dīxit ‘nec sacrōs póllue fontēs!’
Cýnthia dēque suō iussit sēcḗdere coetū.
    Sḗnserat hōc ōlim māgnī mātrṓna Tonántis
distulerátque gravēs in idṓnea témpora poenās.
causa morae nūlla est, et iam puer Arcas (id ipsum
indóluit Iūnō) fúerat dē páelice nātus.
quō simul obvértit saevam cum lū́mine mentem,
‘scī́licet hōc étiam restā́bat, adúltera’ dīxit,
‘ut fēcúnda forēs, fierétque iniū́ria partū
nōta, Iovísque meī testā́tum dḗdecus esset!
haud inpū́ne ferēs: ádimam tibi namque figū́ram,
quā tibi, quāque placēs nostrō, inportū́na, marī́tō.’
    Dīxit et advérsam prēnsīs ā fronte capíllīs
strāvit humī prōnam; tendḗbat brácchia supplex:
brácchia coepḗrunt nigrīs horrḗscere vīllīs
curvārī́que manūs et adúncōs crḗscere in únguēs
officiṓque pedum fungī laudā́taque quondam
ōra Iovī lātō fíerī dēfṓrmia rictū;
nēve precēs ánimōs et verba precántia flectant,
posse loquī ērípitur: vōx īrācúnda minā́xque
plēnaque terrṓris raucō dē gútture fertur;
mēns antī́qua manet (factā quoque mānsit in ursā),
adsiduṓque suōs gémitū testā́ta dolṓrēs
quālēscúmque manūs ad caelum et sī́dera tollit
ingrātúmque Iovem, néqueat cum dīcere, sentit.
ā! quótiēns, sōlā nōn ausa quiḗscere silvā,
ante domum quondámque suīs errā́vit in agrīs!
ā! quótiēns per saxa canum lātrā́tibus ācta est
vēnātríxque metu vēnántum térrita fūgit!
saepe ferīs látuit vīsīs, oblī́ta, quid esset,
úrsaque cōnspéctōs in móntibus hórruit ursōs
pertimuítque lupōs, quamvīs pater esset in illīs.
  
Ecce, Lycāóniae prōlēs ignā́ra paréntis,
Arcas adest ter quīnque ferē nātā́libus āctīs
dumque ferās séquitur, dum saltūs ḗligit aptōs
nexilibúsque plagīs silvās Erymánthidas ambit,
íncidit in matrem, quae réstitit Árcade vīsō
et cōgnōscéntī símilis fuit
. ille refū́git
inmōtōśque óculōs in sē sine fīne tenéntem
néscius extímuit propiúsque accḗdere avéntī
vulníficō fúerat fīxū́rus péctora tēlō.
árcuit omnípotēns paritérque ipsṓsque nefā́sque
sústulit et páriter raptōs per inā́nia ventō
inpósuit caelō vīcī́naque sī́dera fēcit.

 









405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495





500




505

Ovid-Galerie: Jupiter und Kallisto

© SPSG Berlin-Brandenburg

Copyright © 2004, Mutatas dicere formas: Ovid-Projekt Berlin/Potsdam